hīs dictīs celerō; spōnsa et cōnūbia adoptō;
annuit optātō pater; īnstāmus simul ambō
iungī– sed vēlōx aenigma ad Pȳthia claustra
advēnit, pandēns Phoebī rem vātibus omnem,
īramque ēliciēns, maniplum mercēde parātum est,
quod, taedās ipsās inter convīvia adortum,
incurrit, spōnsumque novum ad lectum mihi caedit.
mē rapuit posthāc, tantum exuviārum ad acervum,
atque effūgisset mēcum, nisi Dēlia virgō
intercessisset vītā tēlīs mihi agendā–
nec prō certō habuī sī nostrīs artibus esset
īrā tam dea mōta soror quīs frātre captātō,
seu miserērētur cui hī scelerāta parābant.
tardius et vēnit quī tam celerātus abīsset:
Dēlius ipse, meum rixīs extollere corpus
nunc prōmptus iaculīs āraeque impōnere longē.
“dīlēctissima,” ait, “ tandem (nec tempore rēctō),
quōmodo iūs reddam, tibi vel quō dēbita solvam,
iam quae stās ubi nōn mea pertinet aegra potestās?
at saltem arte meā sunt ex tē pauca trahenda:
prīmum oculōs vellō, quōrum sollemne colōre
īnsignī pretium, simul et cum nōmine vestrō,
corvīs attribuō, quōs iam prūdentia fēcit
prīmōrēs mihi avum, dignōs et honōris apertī.
dein stirpem solvō, iam vīvum, ē ventre necātae,
dein tibi rēliquiās, cādūcifer, hās cape cārās–
intereā; nam sunt nec iam mihi tālia scēptra,
līmina nec possum trādūcere caeca necisque
et vītae mānēs. puerō tamen, ācribus annīs,
īnstillāre parō mea rōbora tōtaque plūsque
sānandī; positō, subolum quī erit artibus īnstar
frātris, amāta, tuī, multa ad trādenda magistrō
illī arcāna: modum quō castrētur maga quercus,
parteque quā vēnīs ā Gorgone adēmpta cruenta
rīte salūbria sint, quāque intermixta venēnō.
cum, illīs et multīs aequīs prēnsīs, sit adultus,
ad mētās medicae veniet, trānscendere pernīx
artis et extrēmās; rumpet quoque līmina Dītis,
ut mātrem reddat mihi rūrsus ad aetheris ōrās,
prōpositīque tenāx, solvat lūctus mihi magnōs.”
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
dē Corōnide ii (fīnis)
hīs dictīs celerō; spōnsa et cōnūbia adoptō; annuit optātō pater; īnstāmus simul ambō iungī– sed vēlōx aenigma ad Pȳthia claustra advēnit, p...
-
Iuppiter ictus erat quōdam terrōre paternō– nīlque minōre metū subitō stat cōnscia Mētis cōnsultāre virum, quod et exitium ille timēret. obs...
-
quam nocte hesternā tua laetus verba recēpī, namque domī maneō tōtus egēns comitum; tandem verba habuī gelidō vecta urbe Eborācī i...
-
umbram fēmineam vīctam maerōre vidēmus quae palmīs prōnīs sola Lēthēs ātra legēbat, lūminibus raptīs. ad eam compellere nymphās incipiō comi...
No comments:
Post a Comment