Monday, July 15, 2024

ex hexametrīs meīs, dē Corōnide



umbram fēmineam vīctam maerōre vidēmus
quae palmīs prōnīs sola Lēthēs ātra legēbat,
lūminibus raptīs. ad eam compellere nymphās
incipiō comitēs, quis et unde sit umbra rogātum,
et cūr sīc sedeat, servāns monumenta malōrum.

illa, trahēns gemitūs dē pectore, tālia verba
prōposuit nōbīs: “mihi, vae, comitātus honeste,
nec nōmen neque vīs oculōrum (perditum utrumque
tempore eōdem), sed, nisi sunt aurēs quoque missae,
vōcibus agnōscō: frātrem illum, hunc esse parentem,
dēdecus ob nostrum quī bellum indūxit asȳlō
Parnassī sānctō– dedit in tūtōs ibi vātēs
sēcessūs adytī, quō Pȳthia sōla sedēbat.

Argyrotoxus enim, per Thessala rūra peragrāns
arcū curvātō, pulcher tum mē quoque curvat,
tot prōmissa novāns et stemma et nūmina iactāns.
blanditiīs dum flexa, capī calefacta sinēbam–
spem tenuī deus ut teneat mē tempus in omne
uxōrem, at fallāx spēs mē tenuit, nec Apollōn.
tam cito quam venit, vanā ille evanuit aurā.

dīvīnum generum ut genitōrī nec potis essem
ostentāre meō nec, iam sine nōmine, fētum,
gestās, dum poteram, rēs omnibus abdere cōnor.
intereā, assiduō mihi lāta est turba procōrum
ā genitōre, satis cupidōrum iungere dextrās.
omnibus occurrī, lectōs tunc ūna recēpī,
quīs aenigma dedī, verbīs ambāgibus aptum.
‘ōvum ōlim invēnit corvus, postum sibi nīdō
uxōre ā volucrī, iubare exoriente nitēscēns.
corvus quid faceret?’ quaesītō tunc ita factō
argūmenta procī variī varia inde profātī:
multīs, ostentī incertī formīdine mōtīs,
respōnsum est ōvum laevum cūnctāmine nūllā
dēlendum corvō vel dēiciendum ibi saltem
esse suō ē nīdō, quoniam admiscēre perīclum
māteriīs vīsum est, domus ārdēns nē omnis abīret.

fortiōrem tandem invēnī quibus omnibus ūnum,
vīribus ēgregiīs, praestantem animīque et honōrum
quī auribus hausit utrīs aenigma et tālia rēfert:
“ō virgō prūdēns, cui lūmina nigra nitēscunt,
ōvum certē habuit quantum deitātis in ipsō,
exceptum aut ā mātre aut, fortasse, ā patre vērō.
quid faciant, igitur? pellant? multī ita remōtī
(saepe patrī damnō) revenīre viās per amārās
tendunt; hīc maneat, fōrmandus cōram et amandus
corvus apud corvōs, ad rem commūnem operī īnstāns.”

No comments:

Post a Comment

dē Corōnide ii (fīnis)

hīs dictīs celerō; spōnsa et cōnūbia adoptō; annuit optātō pater; īnstāmus simul ambō iungī– sed vēlōx aenigma ad Pȳthia claustra advēnit, p...