Tuesday, August 13, 2024

dē Corōnide ii (fīnis)

hīs dictīs celerō; spōnsa et cōnūbia adoptō;
annuit optātō pater; īnstāmus simul ambō
iungī– sed vēlōx aenigma ad Pȳthia claustra
advēnit, pandēns Phoebī rem vātibus omnem,
īramque ēliciēns, maniplum mercēde parātum est,
quod, taedās ipsās inter convīvia adortum,
incurrit, spōnsumque novum ad lectum mihi caedit.
mē rapuit posthāc, tantum exuviārum ad acervum,
atque effūgisset mēcum, nisi Dēlia virgō
intercessisset vītā tēlīs mihi agendā–
nec prō certō habuī sī nostrīs artibus esset
īrā tam dea mōta soror quīs frātre captātō,
seu miserērētur cui hī scelerāta parābant.

tardius et vēnit quī tam celerātus abīsset:
Dēlius ipse, meum rixīs extollere corpus
nunc prōmptus iaculīs āraeque impōnere longē.
“dīlēctissima,” ait, “ tandem (nec tempore rēctō),
quōmodo iūs reddam, tibi vel quō dēbita solvam,
iam quae stās ubi nōn mea pertinet aegra potestās?
at saltem arte meā sunt ex tē pauca trahenda:
prīmum oculōs vellō, quōrum sollemne colōre
īnsignī pretium, simul et cum nōmine vestrō,
corvīs attribuō, quōs iam prūdentia fēcit
prīmōrēs mihi avum, dignōs et honōris apertī.
dein stirpem solvō, iam vīvum, ē ventre necātae,
dein tibi rēliquiās, cādūcifer, hās cape cārās–
intereā; nam sunt nec iam mihi tālia scēptra,
līmina nec possum trādūcere caeca necisque
et vītae mānēs. puerō tamen, ācribus annīs,
īnstillāre parō mea rōbora tōtaque plūsque
sānandī; positō, subolum quī erit artibus īnstar
frātris, amāta, tuī, multa ad trādenda magistrō
illī arcāna: modum quō castrētur maga quercus,
parteque quā vēnīs ā Gorgone adēmpta cruenta
rīte salūbria sint, quāque intermixta venēnō.
cum, illīs et multīs aequīs prēnsīs, sit adultus,
ad mētās medicae veniet, trānscendere pernīx
artis et extrēmās; rumpet quoque līmina Dītis,
ut mātrem reddat mihi rūrsus ad aetheris ōrās,
prōpositīque tenāx, solvat lūctus mihi magnōs.”

Monday, July 15, 2024

ex hexametrīs meīs, dē Corōnide



umbram fēmineam vīctam maerōre vidēmus
quae palmīs prōnīs sola Lēthēs ātra legēbat,
lūminibus raptīs. ad eam compellere nymphās
incipiō comitēs, quis et unde sit umbra rogātum,
et cūr sīc sedeat, servāns monumenta malōrum.

illa, trahēns gemitūs dē pectore, tālia verba
prōposuit nōbīs: “mihi, vae, comitātus honeste,
nec nōmen neque vīs oculōrum (perditum utrumque
tempore eōdem), sed, nisi sunt aurēs quoque missae,
vōcibus agnōscō: frātrem illum, hunc esse parentem,
dēdecus ob nostrum quī bellum indūxit asȳlō
Parnassī sānctō– dedit in tūtōs ibi vātēs
sēcessūs adytī, quō Pȳthia sōla sedēbat.

Argyrotoxus enim, per Thessala rūra peragrāns
arcū curvātō, pulcher tum mē quoque curvat,
tot prōmissa novāns et stemma et nūmina iactāns.
blanditiīs dum flexa, capī calefacta sinēbam–
spem tenuī deus ut teneat mē tempus in omne
uxōrem, at fallāx spēs mē tenuit, nec Apollōn.
tam cito quam venit, vanā ille evanuit aurā.

dīvīnum generum ut genitōrī nec potis essem
ostentāre meō nec, iam sine nōmine, fētum,
gestās, dum poteram, rēs omnibus abdere cōnor.
intereā, assiduō mihi lāta est turba procōrum
ā genitōre, satis cupidōrum iungere dextrās.
omnibus occurrī, lectōs tunc ūna recēpī,
quīs aenigma dedī, verbīs ambāgibus aptum.
‘ōvum ōlim invēnit corvus, postum sibi nīdō
uxōre ā volucrī, iubare exoriente nitēscēns.
corvus quid faceret?’ quaesītō tunc ita factō
argūmenta procī variī varia inde profātī:
multīs, ostentī incertī formīdine mōtīs,
respōnsum est ōvum laevum cūnctāmine nūllā
dēlendum corvō vel dēiciendum ibi saltem
esse suō ē nīdō, quoniam admiscēre perīclum
māteriīs vīsum est, domus ārdēns nē omnis abīret.

fortiōrem tandem invēnī quibus omnibus ūnum,
vīribus ēgregiīs, praestantem animīque et honōrum
quī auribus hausit utrīs aenigma et tālia rēfert:
“ō virgō prūdēns, cui lūmina nigra nitēscunt,
ōvum certē habuit quantum deitātis in ipsō,
exceptum aut ā mātre aut, fortasse, ā patre vērō.
quid faciant, igitur? pellant? multī ita remōtī
(saepe patrī damnō) revenīre viās per amārās
tendunt; hīc maneat, fōrmandus cōram et amandus
corvus apud corvōs, ad rem commūnem operī īnstāns.”

Wednesday, June 5, 2024

ex hexametrīs meīs, dē nymphā Theiō


Iuppiter ictus erat quōdam terrōre paternō–
nīlque minōre metū subitō stat cōnscia Mētis
cōnsultāre virum, quod et exitium ille timēret.
obserat omne adytum– tōtum obsidiōnis Olympum
suspīciōne situm fēcit currente marītō
aulam aggressūrō – circumfossa aula reperta
et tabulāta; sudēsque aderant aditūs ob apertōs,
īnsidiaeque aliae numquam tunc ante coortae,
ad quās, ut vigilēs, tellūre excīvit Olympī
nymphās gemmātās lapidum dē stirpe micantēs,
parva quibus suberat pars ingeniīque et honōris
Mētidis, ut dominae dēferrent omnia vīsa.

at sapientia parva, velut dēmentia, vāna est,
nēquior et nūllā, quācum solet īre superbia.
ecce ūna ex nymphīs, oculīs fōrmāque suprēma:
Theion erat nōmen; sibi tōtum est valle theātrum
quō aggreditur flagrante deus tam moenia mente
quam sī quīs redolet trāns flūmina fēmina taurīs:
hī pedibus glaebās, ārdōrēs nāribus ēdunt,
hūcque illūc vertunt; temptātīs undique rīpīs,
nōnnūllī rapidīs cupidī sunt flūctibus āctī–
corpora mersōrum super imposuēre relīquī
pondera vestīgiī– dein flūmina sanguine tīncta
frīgida eunt calidō; Theiou sīc ignibus ossa
fervēscunt vīsū Ioviālibus; ipse Cupīdō
ārdōrem ārdōrī iungit diciōnis avārum,
spemque venēnātam sibi tam fore vāna reperta.

deinde Iovī facibus signum summittit amōris
caecī, quā lateat– quō Iuppiter advolat; illa
turribus ex altīs dēmurmurat impia verba:
sē, sī pollicitum est ārdōrem omnem esse dicātum
sōlī ipsae, sēdemque suam fore dextram ad erīlem,
stāre parātam aditum prōferre, ambāge viārum
disclūsā; annuit ille dolīs; aperitque dolōsa
portās. intereā quot possint ignea flābra
aethere cōnferrī manibus genitōris adaptat
fulminis in fōrmam, modo fervida flāmina tantum.
intrat scēptra tenēns īrātae tālia flammae,
quīs quod pollicitus prīmum sīc solvere vōtum
Iuppiter ingreditur: nymphae datur aestus abundāns.

ictū distractum est huius tunc corpus in omnem
partem; pars sub sīdus iit longē gelidum ursae,
parsque sedet calidīs, quās sōl extorret, harēnīs:
sōlis ad occāsūs quoque sunt et sōlis ad ortūs
fragmina, quīs insunt monumenta, ut fīat imāgō
nympha necis: luteus lapis est ut fulmina fulgens,
mīrōs atque hominī invenientī mittit odōrēs,
igneque dīvīnō cōnflagrat sponte suāpte.
hāsque legunt gemmās avidī tellūre Cyclōpēs,
ex quibus effingant dextrae Iovis ignea tēla.

Wednesday, May 15, 2024

ex elegīīs meīs, dē Eborācō


quam nocte hesternā tua laetus verba recēpī,
     namque domī maneō tōtus egēns comitum;
tandem verba habuī gelidō vecta urbe Eborācī
     in quīs maerēbās tanta quod adsit hiems.
sī tamen ursīnae rigefaciant rūra pruīnae,
     congelet et flātū flūmina sī Boreās,
sanguine nec sēgnem nec mē facere igne minūtum
     ad tē currentem multa furēns poterit. 

vēr enim erat, meminī, mīmōs praestante theātrō,
     cum peregrīnus egō tē procul obtueor
dulce fovēre virum, at renuentem lūmina numquam
     quae numquam trāxī fervidus ōre tuō.
noctū conventum capimus, commerciaque inter
     (somnō ēmptīs reliquīs – vel tibimet paribus),
complexīs digitīs, vestīgia implēmus ad austrum,
     bāsia reddentēs lūmina dum redeant.
at nōs quī ārdentēs dūrī spexēre operāriī
     rīsērunt tantum. causam habuēre probam:
vēr enim erat nōbīs aetātis apexque decōris,
     omnibus et pulchrīs parcere mundus amat–
et tenet ampla quidem mīranda et pulchra Britannia,
     at nihil candidius tē neque dulcius est,
neu circus Sōlī, neu stagna sacrāta Minervae,
     nēve Calēdoniam praesidium dirimēns. 

sīn aliam scrīptam mihi iam trāns aequora mīstī,
     tempore vernālī ut rūrsum Eborācum adeam,
nusquam mē inveniet iam turbida in alta profectum,
     nāvita quisque licet flūctus et ipse vetet.
ventī igitur perflent atque aequora surgere faciant
     dum vī frīgōrum horrida saeta riget;
nāvem cōnscendō tam dīra perīcula temnēns,
     vāsīs complētīs ausus abīre hieme.
tertia lūce aderō, sī dīvī et hiems mihi fārint–
     sī vērē pulchrīs parcere mundus amat.

Friday, April 5, 2024

dē Menthē ii (fīnis)

rūrsum ambīre, ergō, experientī subdola rēgī
annuit audācter Menthē, atque per ātria servāns
usque ad erae thalamōs vestīgia Dītis, adepta est
īmōs et spondās ūnā cum rēge subīvit.
quam, cum gāvīsus satis exortusque, relīquit,
indiciī stuprī ut teneat rēgīna tenendī
ipsa facultātem, cum esset nympha reperta.
at cum Persephonē advēnisset, quippe marītī
ut vice surrēptā, coniūnx sē amplexibus offert
nymphā cum tenerā, fōvēreque tempora fausta,
ōscula, et ausōrum quid dulce utrīque iocōrum
mentula quō nequeat, quamque inguine paupere Plūtōn.
ambae rīdentēs, audītae ā Dīte per aulam,
mōvērunt īrās stimulandīs fastibus ātrīs.
dēdit sē properum thalamī trāns līmina alta,
mortem et scēptra ferēns; Menthē, dum strāgula captat,
rapta est ā lectō, strātō prōstrātaque prōna,
tantā vī īnsuper ut maculet tabulāta cerebrīs.
tantum est.  rēx abiit.  coniūnx circumvaga amīcae
membra cruentātae, maerēns, dispōnere adorta est,
et lymphīs laxāre sacrīs; pedibus quoque mulcet
angustīs Rēgīna Necīs cāram sibi carnem,
mīrō parva modō lībrāns sua pondera plantīs,
dōnec dīluviē per sectile membra ruērunt
aequor abundanter, guttātim absorptaque terrā.
tum, tamen, arcessēns nymphae quid erat super aegrae
immortāle, fovet manibus blandīs ut adīret
per rīmam exiguam.  quam per quam lenta resurgit!
nōn digitīs fodiēns palmīsve, at germine parvō
nunc mentae viridis, cito quae dulcēdinem amīcae
dē nīdōre refert, probrum dē nōmine rēgī,
spīritibus dēmptīs, tantum nunc parvula menta.

Thursday, March 7, 2024

ex hexametrīs meīs, dē Menthē

omnibus ē reliquīs, tamen, adiūnctissima nympha
rēgīnae nostrae, diū amīcitiā bene vīncta,
Menthē argūta fuit, quam Dīs corrumpere temptat,
uxor ut invidiīs, socrus aut sua nempe, premātur,
praetēnsīs stimulīs īmās exēsa medullās
concubitūs faciē-- spērāns odium per amōrem
sic flagrātūrum, sibi et uxōrem fore ut astet.
Menthē autem oblātīs fertur dēmissa rubēre
stuprīs ac sociae retulisse nefāria cārae
verba virō dē ipsō, veniam veniēns venerātum.
at tremulae nymphae rēgīna aperīre lacertōs
dicta est corde levī, lēnēsque exprōmere vōcēs:
"Menthē, age, pōne metum," ait, "hicque sedē prope mēcum:      
haudquāquam indignor, tēlīs nec saucia bacchor
cerva ut per silvās avidīs ab amōribus ācta
nec tē propter opēs summās nec propter erīle
accumulō vitium; cōnscrīpta in Cypria signa,
heu, nōn sponte meā, quam, dēnique, laeta vacārem
mūnere coniugiī-- sī vellēs (sī quoque vellet
iam Dīs) officium praestāre sub ōrdine nostrō;
ergō, ō cāra mihi et perdīlēctissima nympha,
magnās dēlātō tibi grātēs nempe marītō;
māiōrēsque tamen mereantur mōrigerātō.”

Tuesday, February 13, 2024

de origine mundi iv (finis)

inventa est gravitās quā lympha ēvādere posset
igne cadendō īmās ad partēs abdita mundī–
ignēs ālipedēs contrā levitāte refugiunt
sūrsum sponte novā.  sēgniōrēs terraque et āēr
haec exempla Eridos capiunt atque alia sequuntur
sēmina: successit caelum dum terra resīdit.
ac tibi grātia sit Discordiae maxima agenda
tantīs prō meritīs: nam quō vestīgia pōnās
sī iam terra velit volitāre cupīdine caelī?

dē Corōnide ii (fīnis)

hīs dictīs celerō; spōnsa et cōnūbia adoptō; annuit optātō pater; īnstāmus simul ambō iungī– sed vēlōx aenigma ad Pȳthia claustra advēnit, p...