elleborō quondam fīliās cūrāre Melampus
Proeti bacchantes aggreditur per agrōs–
terminus antīquus quā sēdit arātra movēbat
sēmina taetra serēns grex ubi pāscit inops.
hērōs nē faciat quot clāmāvēre parentēs,
toxica frusta metū fīlia nē quis edat!
at quod tam noxium est tibi cōnfertō ōre vorātum
gustātum tantum saepe salūte iuvat–
sīc prīmō morsū, nec iam mūgītibus aegrae,
appetiēre satae bracchia laeta patris.
sunt quoque quī reddunt īnsāniam ab Herculis īsse
tīnctus ut est paucīs frūctibus elleborīs–
philtra tamen quae sunt uxōrī trādita Nessī
āque illā cārō plūsquam erat apta virō
dīcitur huic dōnāsse ignēs Veneris modo prīmum,
deinde incendia pyrīs et satis ista rogīs.
sūme modōs, igitur, sī vīs temptāre cicūtam
aerumnīs aliīs aut pedibus podagrae,
sīve papāvere vīs nocte ēlicitum tibi somnum
frātrem nē ēliciās sīs nimiō vigilā.
nīl tamen innocuum est adeō tibi tamque salūbre
quīn aliquā possit laedere tē glomerāns:
vīnum dulce, comes Mūsārumque atque Thalīae,
undātim exhaustum reddet humandum hominem.
neu tē praeteream quī sōbria tempora vīvis,
et mergī bibere et cōpia fēcit aquae.
et quem munda tenet relegentem strāgula versūs,
pulvillīs caesī prīncipis admoneō.
rēs moderāta bona est quisque effūsiōne venēnum;
quanta reī tantum dīra venēna dabunt.
sīc mihi fit tēcum, ō strictō tempore cāra,
ō quam dulcis erās, tempora surripiēns
nocte sub īnsomnī, clam, dēceptōque marītō;
tōta aeva intereā līmina vestra queror.
discidiōque domus lēctusque animusque replētī
tē obtinuēre magis paene suō dominō,
et sub melle notō tīnctūrās sanguinis ātrās;
mersum mox videō corpus inesse meum.
sit satis inter nōs, igitur, mellīta puella,
nam satis id vīsum est trāns quod adest modo mors.