Wednesday, December 13, 2023

ex elegīīs meīs, dē clāde Vāriānā

Iunia perpetuīs parat ātria plēna poētīs
     ōlimque excelsīs, nec sine parte salis.
ex hīs ūnus eram– quōnam modo, nescio valdē–
     nec necopīnātus līmina laeta terēns
quot noctēs trīvī commūnia gaudia carpēns
     versibus aptandīs nexilibus pedibus.
Iuniam habēre virum scīvī iam stirpe canendō,
     at nihil illius erat vīsum ad erae latera
inve domī latebrā quāquā clāmōre remōtā,
    quā gravitāte probō mūneribus studeat, 
sed laudum generis monumenta per ātria clāra
     stant et imāginibus gentem et avōs referunt,
Iūnia quōs semper mihi multō prōdere amābat
     versibus atque āctūs marmoreīs meritōs.
    
sīc dapibus variīs cum Iūnia aperīret asȳlum,
     pūblica vīna movēns pūblica et ēloquia,
Quīntus apud tantōs cum illā titubāre vetustōs
     audēbam ante oculōs effigiērum atavum.    

hīc stābat quī ōlim cōnsul, Cicerōne fugandō,
     suāve Catulliānam lēge levāvit eram.
hōcque virō plēbis Pompēius abīre tribūnō
     pīrātāsque habuit praecipitāre marī.
hīs sīc officiīs, pīrātīs atque patrōnīs
    Rōmae nōs omnēs ipsaque prōtegitur.      
hunc contrā iūnior, niveō dē marmore candēns,
     mīrēque ōrnātus flōribus innumerīs.  
gentī erat ille decus, quem hominī nec inīre licēret
     praetereuntī umquam, nec sine flōre datō.  
fābula dein dantī (stat prōmptus tālia fārī
     ex servīs aliquis) tōta relāta virī:                         
Claudius ipse virum lēgit fontēs ad Amisiae
     pugnātūrum ad eam restituendam aquilam
ultima quae stābat tantā dē clāde per ātrōs
     saltūs Germāniae dēdecus Aeneadīs,               
exceptāque aquilā, Fātum Augustīque petītū,
     ad Rhēnī atque Istrī flūmina līmes adest,
quem trāns sīc maneat licet omnēs lingua vetusta
     indigenīs annōs trānsitiōne sine:                        
nec metuant possint sē īnferre vocābula nostra,
     nōs dum nōn alter dīruat Arminius.                  

No comments:

Post a Comment

dē Corōnide ii (fīnis)

hīs dictīs celerō; spōnsa et cōnūbia adoptō; annuit optātō pater; īnstāmus simul ambō iungī– sed vēlōx aenigma ad Pȳthia claustra advēnit, p...