Thursday, March 7, 2024

ex hexametrīs meīs, dē Menthē

omnibus ē reliquīs, tamen, adiūnctissima nympha
rēgīnae nostrae, diū amīcitiā bene vīncta,
Menthē argūta fuit, quam Dīs corrumpere temptat,
uxor ut invidiīs, socrus aut sua nempe, premātur,
praetēnsīs stimulīs īmās exēsa medullās
concubitūs faciē-- spērāns odium per amōrem
sic flagrātūrum, sibi et uxōrem fore ut astet.
Menthē autem oblātīs fertur dēmissa rubēre
stuprīs ac sociae retulisse nefāria cārae
verba virō dē ipsō, veniam veniēns venerātum.
at tremulae nymphae rēgīna aperīre lacertōs
dicta est corde levī, lēnēsque exprōmere vōcēs:
"Menthē, age, pōne metum," ait, "hicque sedē prope mēcum:      
haudquāquam indignor, tēlīs nec saucia bacchor
cerva ut per silvās avidīs ab amōribus ācta
nec tē propter opēs summās nec propter erīle
accumulō vitium; cōnscrīpta in Cypria signa,
heu, nōn sponte meā, quam, dēnique, laeta vacārem
mūnere coniugiī-- sī vellēs (sī quoque vellet
iam Dīs) officium praestāre sub ōrdine nostrō;
ergō, ō cāra mihi et perdīlēctissima nympha,
magnās dēlātō tibi grātēs nempe marītō;
māiōrēsque tamen mereantur mōrigerātō.”

dē Corōnide ii (fīnis)

hīs dictīs celerō; spōnsa et cōnūbia adoptō; annuit optātō pater; īnstāmus simul ambō iungī– sed vēlōx aenigma ad Pȳthia claustra advēnit, p...