Friday, April 5, 2024

dē Menthē ii (fīnis)

rūrsum ambīre, ergō, experientī subdola rēgī
annuit audācter Menthē, atque per ātria servāns
usque ad erae thalamōs vestīgia Dītis, adepta est
īmōs et spondās ūnā cum rēge subīvit.
quam, cum gāvīsus satis exortusque, relīquit,
indiciī stuprī ut teneat rēgīna tenendī
ipsa facultātem, cum esset nympha reperta.
at cum Persephonē advēnisset, quippe marītī
ut vice surrēptā, coniūnx sē amplexibus offert
nymphā cum tenerā, fōvēreque tempora fausta,
ōscula, et ausōrum quid dulce utrīque iocōrum
mentula quō nequeat, quamque inguine paupere Plūtōn.
ambae rīdentēs, audītae ā Dīte per aulam,
mōvērunt īrās stimulandīs fastibus ātrīs.
dēdit sē properum thalamī trāns līmina alta,
mortem et scēptra ferēns; Menthē, dum strāgula captat,
rapta est ā lectō, strātō prōstrātaque prōna,
tantā vī īnsuper ut maculet tabulāta cerebrīs.
tantum est.  rēx abiit.  coniūnx circumvaga amīcae
membra cruentātae, maerēns, dispōnere adorta est,
et lymphīs laxāre sacrīs; pedibus quoque mulcet
angustīs Rēgīna Necīs cāram sibi carnem,
mīrō parva modō lībrāns sua pondera plantīs,
dōnec dīluviē per sectile membra ruērunt
aequor abundanter, guttātim absorptaque terrā.
tum, tamen, arcessēns nymphae quid erat super aegrae
immortāle, fovet manibus blandīs ut adīret
per rīmam exiguam.  quam per quam lenta resurgit!
nōn digitīs fodiēns palmīsve, at germine parvō
nunc mentae viridis, cito quae dulcēdinem amīcae
dē nīdōre refert, probrum dē nōmine rēgī,
spīritibus dēmptīs, tantum nunc parvula menta.

dē Corōnide ii (fīnis)

hīs dictīs celerō; spōnsa et cōnūbia adoptō; annuit optātō pater; īnstāmus simul ambō iungī– sed vēlōx aenigma ad Pȳthia claustra advēnit, p...